• TextText file is a kind of computer file that is structured as a sequence of lines of electronic text.
  • WordUse for Microsoft Office Word or Open Office
  • PDFUse for Abobe Acrobat

Adoro Te - Dominican Sisters of Mary, Mother of the Eucharist, Doctor Scott Piper, Sir Joseph Andrew Bogdanowic Lyrics


Adóro te devóte, latens Déitas,
Quæ sub his figúris vere látitas:
Tibi se cor meum totum súbiicit,
Quia, te contémplans, totum déficit.Visus, tactus, gustus in te fállitur,
Sed audítu solo tuto créditur:
Credo quidquid dixit Dei Fílius,
Nil hoc verbo Veritátis vérius.In Cruce latébat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas;
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto quod petívit latro pænitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confíteor:
Fac me tibi semper magis credere,
In te spem habére, te dilígere.O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus, vitam præstans hómini,
Præsta meæ menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.Pie pellicáne, Jesu Dómine,
Me immúndum munda tuo Sánguine,
Cuius una stilla salvum fácere
Totum mundum quit ab omni scélere.
Jesu, quem velátum nunc aspício,
Oro fiat illud quod tam sítio:
Ut te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuæ glóriæ.

Adoro Te lyrics !!!